- PHACETIS seu PHACITIS
- PHACETIS seu PHACITISseu etiam Aphacitis, memorata Hygino in Poet. astronom. vel filia erat Veneris vel Venus ipsa, quae Dea Syria vocatur. Aphacitis certe Venus memoratur Eusebio in vita Constantini l. 3. c. 53. Nam Graece est, Ἄλσος καὶ τέμενος εν ἀκρωρείας μέρει τοῦ Λιβάνου εν Ἀφάκοις ἱδρυμένον, h. e. Nemus et delubrum in parte verticis montis Libani in Aphacis exstructum. Ubi pro Aphacis perperam Musculus, in fruticeto: uti Christophersonus, inter arbusta. Hoc Aphacitidis Veneris templum demolitus est Constantinus M. ut ibidem scribit Euseb. Item Socr. l. 1. c. 14. ubi dicitur τὸ εν Ἀφάκοις τοῦ Λιβάνου ἱερὸν τῆς Ἀφροδίτης. Templum Veneris in Aphacis, ad montem Libanum. Et Sozom. l. 2. cl. 4. cui est, ναὸς ὁ εν Ἀφάκοις τῆς Ἀφροδίτης περὶ τὸν Λιβανον τὸ ὄρος καὶ ᾿Ἀδωνιν τὸν ποταμὸν. Quod apud Cassiodorum in Tripartita l. 2. c. 20. sic redditur, In Aphacis iuxta montem Libanum et Adonim fluvium, Veneris domus. Similiter Nicephori Interpres l. 8. c. 33. Apud Aphacos, ad Libanum montem, Veneris delubrum: Ortelioque in Thesauro Geogr. observatus est locus ille Zosimi l. 1. ubi de Zenobia ab Aureliano capta agit: Ἄφακα χωρίον ἐςτὶ μέσον Ἡλιουπόλεως τε καὶ Βιβλου, καὶὀ ναὸς Α᾿φροδίτης ἵδρυται, Aphaca locus est, inter Heliopolim et Biblum, ubi Fanum Veneris est constitutum, etc. Quia autem in Boeth stagno Phacetis, filia Veneris, in piscem transfigurata sit, quam Syriam Deam nominârunt: vel quod is de stagno filiam Veneris salvaverit. hinc, in ter Meridionalia caeli sidera Piscis divinis honoribus cultus, et a Syris in templo Phacetid is argentei pisces consecrati sunt. Vide Seldenum de Diis Syris Syntagm. 2. c. 3. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 36. et in voce Aphace.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.